De Litteris Commendatitiis ad Sanctam Missam celebrandam.


Opusculum in fieri, vulgo “borrador”.

DEFINITIO

Definitio stricta Commendatitiarum sub luce fontium traditionis juridicae Ecclesiae Latinae est: “Litterae canonicae testimoniales vigentes, in quibus Ordinarius plublice vel authentice et explicite testificat quod Sacerdos de quo agitur subditus canonice proprius Commendantis est ac Episcopo popri sui canonice non extat ut impeditus litandi, nec suspensus a divinis ad Missam celebrandam”.

Alia : Litterae quibus ab Ordinario et testimonium Ordinis ostenti Sacerdotis propri illius Episcopi, et libertas ab omni canonico impedimento irregularitatis, vel suspensionis perspecta fiat.

Alia : Litterae Commendatitiae exhibere debet Ordinarii testimonium , quo pallam faciat Sacertotem illius commendatum nullo suspensionis vel irregularitatis vinculo irretiri . ( Vide Encyclicam “Apostolicum Ministerium”, 30-V-1753, num.6 , in Card. Gasparri, “Codex Juris Can. Fontes “, Romae, Vol.II, 1924, pag. 392.) .

Alia : Doccumenta quibus Sacerdotis Praeses Sacerdotium ab eodem susceptum, nullaque suspensione, aut irregularitate impeditum testetur. (Cf. Prosperus Lambertini, postea Benedictus XIV, “Institutionum Eclesiasticarum”, Instit. XXXIV, I, &I, IV , num. 34, Venetiis, 1783, pag. 73, col. 2ª ).

Alia : ” Commendatitiae vero, aut testimoniales litterae dicuntur, quae dantur ab Ordinario Clericis peregrinationem suscipientibus, vel omnino discessuris, ut eis liceat administrare, vel alia divina officia, et sacra ministeria peragere (Azor. , p. 2, l. 5, cap. 49, quaest. I ) in quibus etiam de vita, moribus et doctrina commendari solent, et exprimuntur etiam Ordines, si quos habent (Innocent. hinc in Rubr.), quamvis alias …” (Pihring , “Jus Canonicum”, vol. I, 1759, pag. 258, col. II, in medio.) .

Sacedotes ut tales ignoti loco ubi sint, ex reformatione a Sacrosanto Concilio Tridentino promulgata et usque ad disciplinam Codicis juris Canonici 1917 jus expeditum non habent litandi “nisi prius doccumenta proferant, quibus et ostenti Ordinis testimonium, et libertas ab omni canonico impedimento irregularitatis, vel suspensionis perspecta fiat.”(Ben.XIV, Encyc. “Apostolicum Ministerium”, 1753, Ibid., pag.98 ).

“Dicimus, antiquissima providencia cautum fuisse, ut qui e propria in alienam Diocesim transgreditur, nisi fuerit in hac plane cognitus, secum ferat Ordinarii sui litteras quibus fides fiat, eum esse sacerdotem, nulloque, quod sciatur, canonico impedimento detentum, quominus Sacra Mysteria celebrare queat.” (Benedictus XIV, Encyklica “Quam Grave”, 1757, s.10, in “Sacra Congregatio de Propaganda Fide, “Ssmi. Dmni. Bened. XIV Bullarium”, Romae, Tipys Sacrae Sacrae Congr. de Prop.Fide, pag. 539-540.). Igitur Benedictus XIV videt in testimonio Ordinarii ecclesiastico absentiae impedimentorum canonicorum proprii Sacerdotis deffinitionem epistulae commendatitiae.

Verba “quod sciatur” permittit minorem deffinitionem Commendatitiarum: “Doccumentum publicum testimoniale in quo Ordinarius certificat explicite quod ei non constat Sacerdotem proprium suum esse canonice impeditum litandi” ; et infimam ex jure Decretalium : “Litterae formatae quibus ex testimonio Ordinarii proprii commendati exprese constet hunc Sacerdotem esse legitime ordinatum ut talem”, ita ut silentium de impedimentis canonicis aut de suspensionibus a divinis jure papali inflicta significet absentiam illorum ad Missam celebrandam saltem extra propriam diocesis commendati”. Commendatitiae hujus speciei, usque ad repristinationem tridentinam disciplinae Concilii chalcedonensis, erant infime canonice sufficientes ad licite recipiendum alienum Sacerdotem ad litandum .

<< … quamvis alias etiam testimoniales litterae dicantur, quibus Episcopus testatur, alicui clerico hos, vel illos Ordines legitime collatos esse, quae vulgo, et ex communi consuetudine “formatae” appellantur (Laym., in cit., c.I, num. 3 hujus tituli ). >>(Pihring , “Jus Canonicum”, vol. I, 1759, pag. 258, col. II, in medio.) .

Jure Concilii Chalcedoniae, Commendatitiae sunt: “epistula formata” ab Episcopo redacta tamquam litterae mere testimoniales de ordine et legitimitate clerici prorii ipsius Episcopi, ut in jurisdictione canonica in qua clericus ille alienus et ignotus fuisset, apud Episcopo istius jurisdicctionis idoneus ad litandum constaret .

Utrum recomendationes, vel commendationes secundariae, ad essentiam et deffinitionem Commendatitiarum pertineant.

Videtur quod non . ARGUMENTA:

Utrum aliqua suspicio criminis impediat Commendatitias conficere. Utrum clericus a suspicione canonice impeditus sit litandi:

Hic dua genera suspicionum consideranda sunt : Suspicio negativa et suspicio positiva. Prima provenit ex ignorantia juridicae conditionis subiecti suspecti ; secunda est illa ad quam indicia impedimenti canonici conducunt .

Sub primo genere dubium publicum de incardinatione, a quo Ordinarius non sciat si Sacerdos sit incardinatus aut vagus, vel non constet ubi sit incardinatus, impedit Ordinario commendatitias Sacerdoti dare, nam sicut non patet qui sit Ordinarius jurisdictionem habens super Sacerdotem quem ut Ordinarius proprius valide commendare possit, de concreta competencia Ordinarii ad commendationem Sacerdoti non constat .

Tempore Juris Chalcedonensis , necessitatis universalis Commendatitiarum, ad a Sacerdote alieno litandum, hoc est, usque ad jus Decretalis Innocentii III ( Cap. Tuae,III, Lib.I, Tit. XXII) Commendatitias ab omni suspicione de actualiter legitima Sacerdotalitate commendati penitus alienae esse debebant, et sine commendatitiis clericus alienus erat ipso jure suspectus in primo genere suspicionis supra dicto. Jam in Decreto Gratiani et postea sub Innocentio III suspicio de falsitate aut illegitimitate Sacerdoti alieni non impediebat illi omnino litare, sed in publico celebrare, hoc est, sine populo, vel secreto, sicut ait glossa ad cap. III , Tituli XXII Libri I Decretalium : “Secreto: quia tunc nullum periculum fit alicui, nisi sibi: sed si publice celebraret populo, tunc periculum esset ut si non esset sacerdos, populum deciperet, 42, Dist. quiescamus, et j. de cele. mis. de homine.”). Ad cap.I glosa: … si tanquam viatores vellent celebrare secreto, permittendi sunt. j. eo. ca. Tuae et Arg. De Consec. d. 2 non prohibat. et 7. q.I. Episcopi. ” “Partim quia privatim celebrando non decipiunt populum, partim quia nemo facile praesumitur malitiosus sine aliquo suo commodo.” ( Vitus Pichler, “Summa Jurisprudentiae Sacrae Universa, Jus Canonicum “, Tit. XXII, num. 2, Augustae Vindelicorum, 1728, pag. 128, col.1ª-2ª ). “Nemo praesumitur malitiosus sine aliquo suo commodo, aut stipendio.” (Ibid., “Epitome Juris Canonici…”, pars prior, Tit. XXII , num. 2, Venetiis, 1755, pag. 172 .) Prudens et licitum erat siquidem hanc cautam celebrationem episcopaliter permittere clerici alieni apud Ordinario locali ignoti, et eodem Episcopo tanquam Sacerdotis habilis incogniti . Concilium Tridentinum disciplinam Commendatitiarum in pristinum statum Concilii Chalcedoensis rediit, et sic illae necessariae fiebant Sacerdoti ut extra jurisdictionem propriae diocesis vel territorium societatis in qua incardinatus esset celebrare posset, etiam sine populo, quamvis praeceptum interdictionis non erat directe Sacerdotibus subditis sed Ordinariis impositum . Ex finalitate legis intuitur quod non ratione alienitatis Sacerdotes peregrini egebant Commendatitiis, sed quoniam ignoti fuissent, ita ut sine Commendatitiis tanquam Sacerdotes habiles morali certitudine cognosci ordinarie non possent .

Commendatitiae igitur, in disciplina tridentina et explanatione ejus non admittebant suspicionem saltem gravem de validitate, nec de legitimitate Sacerdoti ignoti .<< Siquidem nulli Regulari Sacerdoti debet, ut Missae Sacrificium celebret sine doccumentis, quibus ipsius Praeses Sacerdotium ab eodem susceptum, nullaque suspensione aut irregularitate impeditum testetur, quemadmodum Sancti Officii Congregatio decrevit encyclicis suis litteris, quas die 29. Februarii anno 1649, et die 26. Februarii anno 1692 scripsit, in quibus admonentur Episcopi, Vicarii Generales, ac Foranei, ne facultatem celebrandi, Presbyteris alienis impertiantur, sive inter regularem, sive secularem Clerum adnumerentur : “Nisi litteras Episcopi, ac Praefecti Regularis prius ostendant, quibus sacerdotes ita probentur, ut nulla falsitatis umbra, vel suspicio relinquatur. Idem de Regularium Ecclesiis statuendum, qui secularibus Presbyteris concedere nequeunt, ut sacrum peragant, nisi prius ipsorum commendatitiae litterae per Ordinarum cognoscantur et approbentur. Id sancitum fuit in Sacra Concilii Congregatione die 17. Novembris anno 1594 ( Lib. 6 Decretorum, pag. 78 ) : ” An Episcopus loci Ordinarius prohibere possit, ne Regulares in eorum Ecclesiis sacerdotes seculares exteros divina officia celebrare permittant, nisi prius ab ipso Episcopo, visis litteris commendatitiis ipsi sacerdotes admissi fuerint, Sacra Congregatio censuit posse.”

Testimonia ab omni suspicione penitus aliena ne forte, quod Deus avertat, aliquis Sacerdotii Ordine minime praeditus, vel irregularis, ac suspensus ad celebrandum Missae Sacrificiunt accedat . >> (Prosperus Lambertini, “Institutionum Eclesiasticarum”, Instit. XXXIV, I, &I, IV , num. 34 , Venetiis, 1783, pag. 73, col. 2ª ) . Obvie Sacra Congregatio Concilii et Magister Lambertini, postea Benedictus XIV, aiunt de suspicionibus ad authenticitatem et habilitatem canonicam relatis . Hanc doctrinam sequuntur preclarus Engel et inclitus Pichler . “Facilius tamen in privata capella ex devotione Sacerdos peregrinus ( = alienus in alia Ecclesia Particulari domicilium habens) celebrare permitti potest, si de illo nulla alia gravis suspicio habeatur” ( Ludovicus Engel, “Collegium Univ. Juris Canonici”, Venetiis, 1760, comm. in Decret., Lib.I. Tit., XXII, De Clericis Peregr., cap.III ; pag.57, col.2ª ). ” Clerici peregrini nec ad ulteriores Ordines promovendi sunt sine Dimissoriis, … nec ad divina publice celebranda, et Sacramenta administranda admittendi sine litteris Commendatitiis, … vel saltem sine alio Testimonio, quo de dictis fiat sufficiens fides. Ita communis. … Ratio, quia contingere potest, et saepius jam contigit, ut Clerici vagi, et peregrini ignoti, fuerint homines non tantum criminosi, infames, in exilium missi, irregulares etc., sed etiam Sacerdotio, vel aliis Ordinibus, non initiati, quibus se initiatos asserebant, et tamen Missam celebrare presumpserint gravissimo sacrilegio, ac populum fede deceperint. Dixi … publice, nam ad privatim celebrandum et absque stipendio facilius admitti possunt, modo parati sint juramento se probare sacerdotes, nec adsint rationes peculiares, quae ipsos reddant suspectos de fraude.” ( V. Pichler, “Epitome…”, loc. cit.) ” … nec adsint rationes peculiares, quae ipsos reddant suspectos de fraude vel fictione. ” (Ibid.,”Jurisprudentia …”, l.c., col. 1ª.). Sicut patet ex contextu, Magister Pichler ait de fraude sensu fictionis, quia non decepit populum Sacerdos excomunicatus sive a divinis suspensus, sive impeditus aut irregularis qui audet in publico celebrare Missam, licet gravissime peccet ; quia Sanctum Sacrificium Eucharistiae valide a tale Clerico celebratur, et illegitimitas celebrationis non transfertur ad populum adentem, quin immo iste, a fortiori si ignorans indisciplinam celebrantis, pacifice Missam audit et vidit et orat in ea, et gratiam a Sacramento recipere potest, sine sanctitate nec innocentia Ministri qui valide, non licite, celebrat, sicut dogmatice declaravit Sacrosantum Concilium Tridentinum ; item populus vidit verum Sacerdotem et reveretur eum ut talem, non ut peccatorem . Non patet sacrilegium esse tantum illicite conficere Sacramenta, et valide, si liturgia aut Ritus, ceremoniam et rubricas servantur, animoque injuriae vel contumeliae faciendi contra supernaturalia divina absente . Tamen in cum populo celebratione pseudomissae a laico vel non Sacerdote, quanvis non consecretur in ea, impostura vexat Sacrum quia impostor dicit sacrum esse quod in re et in persona profanum et mendax est, et sic inducit efficaciter populum ad adorandum res profanas, nam quantumvis in corde populus deceptus ignorans fraudem adoret Deum, tamen in adoratione vera apud Deum et sub erronea “ad extra” sed pia “ad intra” idea vel certitudine praesentiae immediatae objectivae Sanctissimae Eucharistiae colit devote et fructuose hostiam concretam, respicit celebrantem ut (quod non est) Ministrum Sacrum in Persona Christi, atque veneratur, ceremoniam in radice materialiter profanam et omnino fraudulentam tanquam Sanctum Sacrificium Redentionis Christi Cruce erronee considerat, sed actu interno verae adorationis Dei et devotionis versus quamcumque veram Missam contemplat, objective vero, quamvis sine advertentia, ut figuram veri Sacrificii Missae contemplat; sic sine populo, vel secreto sacrilegium in deceptione fidelium dum procedit ceremonia non operatur. Neque sacrilegium ex parte celebrantis falaciter sacerdotis consumatur neccessarie et semper in omnibus aspectibus, nam qui solus celebrat, etsi Sacerdos non est, se non decipit, ac potest fortasse celebrare ex devotione irrationali et inordinata, excluso deinde formali sacrilegio et magno materiali in quantum impostor nec tractet materialiter indigne materias sacras ceremoniam servando, nec animum lucri nec sacrilegii faciendi vel sacri vexandi habeat . Sacrilegium procedit ex impostura, quae contaminat actionem, externe sacerdotalem, praesumpti Sacerdotis, et, tempore praeterito, per profanationem ex tactu ornamentorum utensiliorumque sacrorum qui Clericis majoribus reservatus erat.

Hodie tamen suspicio vel dubbium de Ordinatione aut Sacerdotalitate extra processum judiciale de nullitate Ordinis Sacri, quod suspensionem a divinis per jus positivum ex imperio prudentiae secumfert, non est impedimentum canonicum “nec stricto, nec lato sensu”, quia hoc dubium presumitur leve si cito non aperit processum nullitatis Ordinationis suspecti, nam per se dubium non est certitudo, non destruit praesumptionem Sacerdotalitalis suspecti ; suspicio non suspendit inmediate jus validi Sacerdotis in hoc processu incursi, nisi per suspensionem “latae sententie” ipso jure positivo impositam, non simpliciter dubio annexam, sed in quantum per processum specificum ipso jure annectitur.

Quoniam nulla est “necessitas” inmediata celebrationis Sacerdotis extranei et ignoti ut habilis, si dubium leve adsit de validitate Ordinis sujecti postulantis Missam celebrare, potest ei permittere non plus quam celebrare cum solo acolito, aut, si iste absit, sine populo, sed restrictio licita est tantum dum apud Episcopo diligenter inquirens, nondum insoluta fuerit suspicio.

Si Sacerdos extraneus Rectori legitimas et jure vigentes commendatitias habet, Rectoris suspicio de legitimitate Ordinationis Commendati effectum juridicum non habet ; ac si Rectoris suspicio, etiam gravis, versatur in validitate Ordinationis, et ex factis aut notitiis posterioribus data Commendatitiarum, debet notificare cito suspicionem et eae fundamentos in factum, sed non potest agere contra jus pontificium canonum 900 et 903, nec contra vim juridicam efficientem epistulae commendatitiae, secundum quod commendatus: 1º) ab Auctoritate Episcopali competente et cum efficientia juridica universale in Ecclesia Latina jure pontificio, valide, licite, et vigenter, explicite aut implicite declaratus est authenticus Sacerdos et legitimus ; 2º) Jure Divino, ut Minister Ordinarius Sacrificii Missae et secundum dictam jurisdictioni Rectoris superiorem declarationem episcopalem cujus vis juridica ab Auctoritate Papali fulcita et extensa est, debet sub gravi a Rectore ad celebrandum esse admissus.

Porro licita et prudens, ex morale, cautela non permissiva Rectoris, si Sacerdos, rite commendatus, aperte negat esse valide ordinatus, sive dubitat rationaliter de validitate proprii Ordinis, aut catholicam fidem et Ecclesiam iniuriat et renuit.  Rector urgenter Ordinario suo notificare debet factum, quia periculum extat reiterationis in aliis ecclesiis . Post recognitionem absolutoriam Ordinarii Loci, clericus ut habilis, a Rectore teneri debet, tametsi, si cognoscit veritatem falsitatis aut heresim exrtranei et de iis perfecte convictus est, potest in conscientia permissioni episcopali oponi, et sanctiones contra eum pie accipere, sibi resrvando officium ad Sanctam Sedem recurrere, aut denuntiationem ferre . Ordinarius urgendo leges debet vigilare ne Rectores, ex xenofobia, invidia aut alliis vitiis Sacerdotes extraneos vexet et cum fallaciis, aut insidiis declaret extraneum omnia , ut supra dicta, exprimere. Testimonium sive melius Jusjurandum ab Episcopo Rogatum extranei in contrarium, cum nova professione Fidei et recognitione indolis juridicae Ordinis subjecti examinati praevalere debet omnibus alliis testimoniis . Si iterantur accusationes Ordinariius detur Rectoribus et accusato moedia idonea ad conficiendam probationem et ad eam in futuro apud ipso Episcopo exhibendam . Rector sic mendax et detractor meritat perpetuam depositionem.

Extat in canone 903 praeceptum cautelae ante non commendatos , a Rectore servandae, prohibitionis vel non permissionis celebrandi ignotis postulantibus litare, tantum si extraneus, non rite commendatus, Rectori rationaliter et sufficienter non potest inspirare prudentem aestimationem vel praesumptionem justam veritatis characteris habilis juridici sacerdotalis postulantis .

Secundo genere dubii, suspicio de impedimento canonico aut poena Sacerdotis ad litandum, ab Encyclica Benedicti XIV “Quam Grave”, 1757, non est per se impedimentum ad Missam celebrandam, nec ad Commendatitias essentiales conficiendas : ” … secum ferat Ordinarii sui litteras quibus fides fiat, eum esse sacerdotem, nulloque, quod sciatur,canonico impedimento detentum, quominus Sacra Mysteria celebrare queat.” (Benedictus XIV, Encyklica “Quam Grave”, loc. cit.). Valet “quod sciatur”, quod semper praesumptione scitur, et haec praesumptio viget dum sola suspicio constat et deinde certitudo rationalis existentiae impedimenti non generatur. Siquidem, ut capitulo sequenti visum erit : “Si sit suspectus dari debent [Litterae Commendatitiae] , ita tamen, ut in iis aliter non commendetur, si commendatione dignus non sit (Laymann in cit. C.I., n.5, h. tit.) .”( Pirhing,”Jus Can.”, loc. cit., pag.259, col.1ª, in princº. ) .

 Disciplina duorum Codicum suspicio Rectoris de crimine impediente non sufficit ad celebrationem Sacerdotis non permittendam : “Ad excludendum seu non admittendum sacerdotem qui litteras commendatitias authenticas et validas habet non sufficit quaelibet suspicio delicti – post datam Commendatitiarum – commissi, sed requiritur praecise ut de gravi culpa constet, et quidem per probationes, excluso, ut patet, usu notitiae ex confessione. ” ( Mathaeus Conte a Coronata, “Institutiones Iuris Canonici … De Sacramentis Tractatus Canonicus, vol I, num. 194, Taurini, 1947, pag. 147. Interpolatio est nostra ) .

Rectori, ad licite impediendam Missam Sacerdotis extranei rite commendati, satis non est suspicio de crimine istius, sed constantia de delicto impediente Missam et post datam Commendatitiarum commisso : sic stauit vetus canon 804 . Item, etsi implicite, in novo Codice, quia jus Commendatitiarum existentium excellet jurisdictionem Rectoris et ejus dubia, suspiciones et speculationes , et quoniam in a canone 903 praeviso supposito facto Sacerdotis valide commendati Commendatitiae directe exigunt Commendatum ad litandum admittere, sine vi absentiae”prudentis aestimationis” vel praesumptionem in contrarium a Rectore factibilem, absentia qua tamen in casu postulantis Commendatitiis carentis, etiam praeviso ab ipso canone, Canon tribuit vim impedientem lato sensu .

Ordinarius qui Sacerdoti suo habili Commendatitias denegat, negat ei jus ad estimationibus Rectorum non subesse in materia libertatis missandi Sacerdotum extraneorum .

Secundum Codicem abolitum Episcopus et quilibet Superior potestatem coactivam habentem ” … licet probabile tantum sit delictum fuisse commissum aut delicti certe commissi poenalis actio praescripta sit, non solum jus, sed etiam officium habet … , ad scandalum evitandum, prohibendi clerico exercitium sacri ministerii aut etiam eundem ab officio, ad normam juris, amovendi; quae omnia in casu non habent rationem poenae. ” ( Can. 2222, 2 ) . Semper “ad scandalum evitandum”, Ordinarius vel judex debebat clerico exercitium Sacri Ministerii prohibere, quod non permittebat Commendatitias pro delinquentibus aut suspectis in illis circumstantiis.

E contrario : sine periculo scandali, nec delicto certe commisso, nec “probabile”, neque incohatione processus poenale super delictum quoad Ordinario certe commissum non licebat haec prohibitio non poenalis . Sic, ex praesumptione sinceritatis et boni regiminis Ordinarii, si Episcopus dat Commendatitias, praesumitur Commendatum, usque ad datam Commendatitiarum, delictis gravibus saltem probabilis commissionis cumque periculo scandali ex concomitante exercitio Sacri Ministerii Sacerdotis suspecti, non subjacere .

Ita consideramus Rector, ut talis, quamvis quandam potestatem coactivam habeat, per exceptionem legis canone 804,1 ad hoc statuta, non potebat jus Commendatorum celebrandi frustrare ex solis suspicionibus de crimine illorum, sed tantum ex constantia legale vel certitudine juridica criminis commissionis ex parte Commendati .

Prohibitur attamen efficaciam in foro externo juridicam constantiae habitae ex sacramentali confessione .

Satis ad hoc non est constantia sine probationibus quae secundum jus tales sint in foro externo ; excluduntur igitur murmuratio, rumores, secreta confidentia et alia testimonia quas Sacerdoti indicto occultetur ita ut se tuere non possit, nec principum prudentiae “et audiatur altera pars” applicetur prius quam Sacerdos renuetur ad litandum . Porro tamen flagrante delictum, de quo satisfactio legalis Rectori non pateat, sufficere ad inmediate reiciendum delinquentem, non ad eum sine die aut perpetue excludendum sine suspensione a divinis saltem declarata ab Auctoritate competenti , quia delinquens jus habet ad securitatem juridicam et ad gubernationem resolutivam diligentem Pastorum .

Constantia de crimine impediente quam unus Pastor (Episcopus, parochus, etc.) habeat non viget extra jurisdictionem suam, statu hodierno juris positivi communis, exceptis casibus in quibus jus particulare statuat illam constantiam rite canonicam vigeat in loco hujus juris particularis .

Necne sufficit constantia criminis a subjecto commendato commissi ante confertas Commendatitias patrati, namque presumitur Ordinarium crimina sui Commendati noscere dum conficiebat Litteras et ea ut jam poenata et plene satisfacta, aut absoluta, aut per praescriptionem delicti soluta sciebat.

Necne sufficit inmediate omne crimen grave, sed tantum graviora, scilicet, illa jure impedientia exercitium Sacri Ministerii, hoc est, impedimenta canonica stricte vel proprie dicta, aliquando irregularitates .

Valet tantum constantia Rectoris de delictis gravioribus vel canonice impedientibus licitam celebratonem Sancti Sacrificii Missae commissis post datam Commendatiarum, alioquin recusatio Commendatitiarum procedit solummodo in valida revocatione Episcopi Commendantis aut in suspensione a divinis decreto imposita, aut in ferendae sententiae poena impediente ab Auctoritate competenti prolata et in suspensivum non recursa .

Ordinarius vel judex novo Codice non est plus obligatus a canonis ad prohibendum exercitium Sacri Ministeri reorum, potest attamen prohibere exercitium Ministerii reo de delicto non probabilier aut non probabiliter commisso , nec cogitur ad prohibendam Missam extra ambitum poenale ad modum veteris Canonis 2222, 2 , potius jus nequaquam habet ad hoc, quia vetus canon abolitum est et cum ipso hujus modum, “officium” ( munus) et “jus”, nam haec res methodi non est de praecpto morali .

Necne, Deo gratias, potest Ordinarius suspensionem a divinis “ex informata conscientia ” infligere, ad occulta delicta punienda, vel conditionibus statutis in vetere canone 2191 , aut sine causas vel motivationes juridicas et facticas poenae poenato patefafere (vet. can. 2193) , vel sine declaratione speciei et facti delicti (vet. can. 2188). cf. Tit. XXIII hujus Codicis .

Utrum Commendatitiae denegari possit. Utrum Commendatitiae pro clerico suspecto denegandae sint:

“Episcopus vero non potest denegare litteras commendatitias, aut testimoniales Presbyteris, aliisque Clericis, si intra, vel extra diocesim peregrinari vel omnino discedere velint, nisi habeant in titulum beneficia requirentia residentiam, ut declaravit S. Congregatio Concilii ( apud Joan. Gallemart, cit. loc., num. 6 ) . Suarez, lib. 3 de voto, cap. 4, num. 9, Barbosa, “Collectanea…”, Cap. XVI, num. 6; cf. id. “Juris EcclesiaticiUniversi …”, Alleg. 21,num.5 , Azor, p. 2, lib. 3, cap. 49, q. 1, Layman, c. I, num. 3 hujus tituli, alioquim non liceret : c. extraneo et cap. hortamur, Dist. 71, et c. I de Clericis peregrinis.” (Pihring, “Jus Canonicum”, vol. I, Venetiis, 1759, pag. 258. Cita Azorii correcta est a nobis.).

Ex jure communi  – in tempore sub antiquo Codici Juris Canonici 1917 – Episcopi, quidem concedere debebant Litteras Commendatitias Sacerdotibus suae dioecesis, quorum fides et mores commendandi erant, et cum honestis de causis iter facere voluissent, intra tempus a jure concessum, ut constat implicite ex canone 804. Nam si sacerdos extraneus exhibere debebat Litteras Commendatitias ut ad celebrationem admitteretur, necesse erat ut Episcopi illas darent sacerdotibus in omnibus commendandis. Qua re Ordinarii Locorum negare non potebant Litteras Commendatitias, saltem absque justa causa :

a) Canonicis ac beneficiariis choralibus, qui a diocesi abfuerint spatio trium mensium in anno, ratione cacationum servatis de jure servandis in can. 418, par. 1 et 2 .

b) Parochis et omnibus qui venerunt nomine Parochorum qui per duos menses ad normam juris abire voluerint a paroecia quin Ordinarius Loci censuerit breviorem tantum vacationem permittendam esse (c. 465, par. 2) .

c) Omnibus clericis quando voluerint abesse a diocesi intra tempus a Codicis ipsis concessum ( c. 143 ) quia Ordinarii locorum, iure constanti Ecclesiae, debent urgere observantiam legum ecclesiasticarum . ” ( cf. POLI, 355 ). Ab hodierno jure communi Tempus illae absentiae non est determinatum (can. 283,1). Clericus subditus indiget licentiae Ordinarii saltem praesumptae tantum ad longum tempus excedens quantitatem determinatam a jure particulari praeceptam, dummodo hoc jus determinationem statuisset. Praesumitur rdinarii licentia ad hoc, cum absentia clerici proprii Ordinarioo suo sit nota, non ordinet expresse et in decreto (ad normam cc. 49 et ss.) reditum ipsius clerici. Proinde Ordinarius debet omnibus realiter residentibus clericis, eas postulantes, commendatitias dare, si velint abesse a diocesi pro pauco tempore, pro quo ad libitum suum et sine necessitate licentiae Ordinarii sui jus absentiae habet, quia Ordinarius debet jus brevis absentiae subditorum clericorum admittere simul cum jure litandi Presbyteri non valide suspensi a divinis. Episcopus debet etiam et simul jus ejusdem subditi ad credentiales vel ad instrumenta canonica specifica juridica certificationis propriae qualitatis vel characteris Sacerdotalis et idoneitatis vel habilitatis seu legitimitatis (quae in hac materia Potestatis Ordinis semper est mere pasive permissiva) ad Sanctam Missam celebrandam tam in propria Ecclesia, quam in aliena, et consequenter si se legitime esse ordinatum canonice vel rite fidedigne declarat, hoc est, commendatitiis, quia legitime constat esse ordinatum, ubicumque fuerit admitti debet ad celebrandum.

Non solum “Sacerdotibus suae dioecesis, quorum fides et mores commendandi erant”, sed etiam illis suspectis a crimine, exceptis casibus praevisis in praeterito canone 2222,2 , habebant jus celebrandi, Potestatem Ordinis a jure non impedita, et deinde jus Commendatitias petendi et obtinendi, quod munus Episcopi propri fundat concedendi vel non denegandi illis Commendatitias . Quia omnis Sacerdos incardinatus non suspensus a divinis jus habet, hodierno jure communi, ad aliquam absentiam ejus a sua propria diocesi, jus habet ad commendatitias quae eum extra limites suae diocesis ut Sacerdotem et non suspensum ad Sanctam Missam celebrandam notum faciat apud extraneos rectores templorum in quibus postulet celebrare. Idem dici bebet de lungo tempore absentiae, cum debita Ordinarii proopri licentia.

“Si sit suspectus dari debent [Litterae Commendatitiae] , ita tamen, ut in iis aliter non commendetur, si commendatione dignus non sit (Laymann in cit. C.I., n.5, h. tit.) .” (Pirhing,”Jus Can.”, loc. cit., pag.259,col.1ª, in princº. ) .

“Episcopum teneri Clerico, qui justa de causa vult egredi sua diocesi, nec habet beneficium residentiam exigens, dare dimissorias vel Commendatitias petenti. Si tamen Clericus eas peteret ob conscientiam, vel suspicionem criminis, aut similem causam, non oportet dare Commendatitias, sed praecipue Testimoniales de susceptis Ordinibus et carentia impedimenti canonici a celebratione divinorum arcentis. ” (Vitus Pichler, “Summa Jurisprudentiae Sacrae universa, jus canonicum “, Tit. XXII, 2,2, Augustae Vindelicorum, vol. I, 1728 , pag. 128, col. 2ª”) . Sententia magistri Pihring tantum verbis ab illa Pichlers differt , nam testimoniales,de quibus iste ait, essentialiter sunt Commendatitiae quanvis inferioris gradi .

Veritas sententiae probatur : 1º) Ex debita praesuntione incolumitatis sufficientis juridicae hominis Sacerdotis, vel ex innocentia suspecti, liberi tamen ab impedimentis, etiam si est reus in judicio poenali nisi ex cautela tamen judex vel Ordinarius reum “ad scandalum evitandum” a divinis suspendat. Sicut dictum est supra, Ordinarius vel judex novo Codice non est plus obligatus ab aliquo canone ad prohibendum exercitium Sacri Ministeri reorum, potest attamen prohibere Ministerii rei de delicto probabiliter commisso (cf.can. 1722); si non prohibet, Commendatitias postulatas a suspecto dare debet, si nihil aliud legitime obstat .

2º) Ex dignitate et libertate Presbyteri ;

3º) Ex finalitate practica Sacerdotii et ex jure Sacerdotis habilis ad auxilia Episcopi sui, ut proprium Sacrum Ministerium perfecte et pacifice exercere possit . Commentatitiae auxilium, saltem potentiale, sunt ad libere celebrandum, aut ad pacifice litandum . Ergo denegandae non sunt .;

4º) Ex finibus Commendatitiarum . Finalitas Commendatitiarum inmediata est acreditatio Sacerdoti et saltem non constantiae impedimenti ejus ad Missam celebrandam . Ordinario non constat hoc impedimentum. Ergo factum declarare debet, Commendatitias ei concedere.

Suspectus de crimine indiget apprime Commendatitiis, plus quam non suspectus, praesertim si suspicio divulgata est ;

5º) Ex jure iter faciendi aut peregrinandi, et extra limites propriae Ecclesiae Particularis egredi .

Finalitas Commendatitiarum formalis secundaria et inmediata est manifestatio fidedigna idoneitatis Sacerdotis et saltem non constantiae impedimenti ejus ad Missam celebrandam . Finalitates formales superiores sunt : communionem ecclesialem practicam tuere, fraudes contra Ecclesiam vitare, Potestatem Ordinis et jus divinum sacerdotale litandi ut praesumptum in foro externo expedire, videlicet libertatem exercitii Sacri Ministerii facere possibilem et facilem, aut ad hoc adjubare; sacrilegia vitare quae falsi Sacerdotes vel impostores patrare voluerint. Finalitas superior moraliter praesens in intentione dantis Commendatitiarum et in iisdem Missarum Sacrificiis benefactis a virtute earum Litteris est tuitio Sacerdotis canonice non inhabilitati et populi adentis, et securitas et tranquillitas Sacerdotum et populi Dei pro pietate et salute animarum, quam alit Missa. Finalitas ultima et suprema est Gloria Dei facilior obtenenda seu beatitudo coelestis aeterna recipiendorum gratiam ex Sacrificio Missae in certitudine morali legitime et pacifice consumato .

 

… … … …

 

En cuanto al Sacerdote conocido como tal y cual no suspendido a divinis a efecto de celebrar la Santa Misa la Disciplina auténtica de la Iglesia (no algunas disciplinas diocesanas, inválidas, juzgadas como tales por Capello, Coronata y Alonso Lobo, todos ellos insignes frailes ) ha sido constante durante toda la historia de la Iglesia : a un tal Sacerdote debe dejársele celebrar en cualquier diócesis o Iglesia Particular, o jurisdicción Regular (conventos de frailes, abadías de monjes, monasterios, … ), ( Cf. González Téllez, “Commentaria Perpetua in singulos textus quinque librorum Decretalium Gregorii IX”, In Lib. I, Tit. XXII, cap. III .“Qui rite et valide ordinatus est, tam in diocesi, in qua promotus est,quam in alia qualibet celebrare potest, cum haec facultas non ex potestate jurisdictionis, sed characteris proveniat, et character semper et ubique maneat : igitur qui in sacerdotem ordinatus est, tam in propria Ecclesia, quam in aliena celebrare potest. … si peregrinus juravit se legitime esse ordinatum, quia legitime constat esse ordinatum, admitti debet ad celebrandum.”(Emmanuel González Téllez, Omnium temporum canonista optimus maximus, Alumnus Collegii Conchensis in Salmantica, Consiliarius apud Tribunale Supremae Sanctae Inquisitionis, hispalensis sedis, scilicet supremae instantiae Sanctae Inquisitionis Hispaniae Regni .).

Traductio, spanice : “Quien lícita y válidamente está ordenado,puede celebrar tanto en la diócesis en la que ha sido promovido (la de incardinación), cuanto en cualquier otra, porque esta facultad no proviene de la potestad de jurisdicción, sino del carácter (sacramental indeleble), y el carácter permanece siempre y en todo lugar : Por tánto el que es ordenado sacerdote puede celebrar tanto en su propia diócesis, cuanto en ajena. …el (Sacerdote) ajeno (“peregrinus”) … en cuanto conste que ha sido legítimamente ordenado, debe ser admitido a celebrar.”

Ricardo de Perea y González, hispalensis, Presbyterus Conchae.

Anuncios

Acerca de ricardodeperea

Nacido en Sevilla, en el segundo piso de la casa nº 8 (después 18) de calle Redes de Sevilla, el 21 de Septiembre de 1957. Primogénito de D. Ricardo, tenor dramático de ópera (que estuvo a punto de hacer la carrera en Milán), y pintor artístico; y de Dñª. Josefina, modista y sastre ( para hombre y mujer), mas principalmente pintora artística de entusiata vocación. Desafortunadamente dedicóse tan abnegadamente a su familia y hogar, que poco pudo pintar, pero el Arte, el retrato, dibujo y pintura fueron su pasión hasta la muerte, que la sorprendió delante de un óleo de San Antonio de Escuela barroca sevillana, y al lado de una copia, hecha por mi padre, de la Piedad de Crespi, en tiempo litúrgico de San José. Seminarista en Roma, de la Archidiócesis de Sevilla desde 1977-1982, por credenciales canónicas de Su Eminencia Revmª. Mons. Dr. Don José María Bueno y Monreal. Alumno de la Pontificia Universidad de Santo Tomás de Aquino en Roma, 1977-1982, 1984, por encomienda del mismo Cardenal Arzobispo de Sevilla. Bachiller en Sagrada Teología por dicha Universidad (Magna cum Laude), donde hizo todos los cursos de Licenciatura y Doctorado en Filosofía (S.cum Laude), y parte del ciclo de licenciatura en Derecho Canónico (incluido Derecho Penal Eclesiástico). Ordenado de Menores por el Obispo de Siena, con dimisorias del Obispo Diocesano Conquense, Su Exciª.Rvmª. Mons. Dr. en Sagrada Teología, D. José Guerra y Campos. Incardinado en la Diócesis de Cuenca (España) en cuanto ordenado "in sacris", Diácono, por Su Exciª.Rvmª. Mons. Dr. en Sagrada Teología, D. José Guerra y Campos, el 20 de Marzo de 1982. Delegado de S.E.R. Mons. Pavol Hnilica,S.J., en España. Ordenado Presbítero, por dimisorias del mismo sapientísimo, piadoso e insigne católico Doctor y Obispo Diocesano conquense, el 8 de Enero de 1984 en la Catedral de Jerez de la Frontera (Cádiz), por Su Exciª. Rvmª. Mons. D. Rafael Bellido y Caro. Capellán Castrense del Ejército del Aire, asimilado a Teniente, y nº 1 de su promoción, en 1985. Fue alumno militarizado en todo, en la Academia General del Aire de San Javier (Murcia), destinado al Ala nº 35 de Getafe, y después a la 37 de Villanubla (Valladolid); luego de causar baja, como también el nº 2 de la promoción, a causa de encubiertas intrigas políticas pesoistas [ocupó pués, así, la primera plaza el nº 3, primo del entonces presidente de la Junta de Andalucía, un Rodríguez de la Borbolla] en connivencia con el pesoista Vicario Gral. Castrense, Mons. Estepa. Fue luego adscrito al Mando Aéreo de Combate de Torrejón de Ardoz. Párroco personal de la Misión Católica Española en Suiza, de Frauenfeld, Pfin, Weinfelden, Schafhausen, ... , y substituto permanente en Stein am Rhein (Alemania) . Provisor Parroquial de Flims y Trin (cantón Grisones), en 1989-90; Provisor Parroquial (substituto temporal del titular) en Dachau Mittendorf y Günding (Baviera), etc.. Diplomado en alemán por el Goethe Institut de Madrid y el de Bonn (mientras se hospedaba en la Volkshochschule Kreuzberg de esa ciudad renana) . Escolástico e investigador privado en Humanidades, defensor del Magisterio Solemne Tradicional de la Iglesia Católica y fundamentalmente tomista, escribe con libertad de pensamiento e indagación, aficionado a la dialéctica, mayéutica de la Ciencia. Su lema literario es el de San Agustín: "In fide unitas, in dubiis libertas et in omnibus Charitas". Ora en Ontología, ora en Filosofía del Derecho y en Derecho Político admira principalmente a los siguientes Grandes: Alejandro Magno (más que un libro: un modelo para Tratados) discípulo de "El Filósofo", Aristóteles, Platón, San Isidoro de Sevilla, Santo Tomás de Aquino, los RRPP Santiago Ramírez, Cornelio Fabro, Juán de Santo Tomás, Domingo Báñez, el Cardenal Cayetano, el Ferrariense, Domingo de Soto, Goudin, los Cardenales Zigliara y González, Norberto del Prado; Friedrich Nietsche, Martin Heidegger ; Fray Magín Ferrer, Ramón Nocedal y Romea, Juán Vázquez de Mella, Enrique Gil Robles, Donoso Cortés, Los Condes De Maistre y De Gobineau, el R.P. Taparelli D'Azeglio; S.E. el General León Degrelle, Coronel de las SS Wallonien, Fundador del Movimiento católico "Rex", el Almirante y Excmº. Sr. Don Luis Carrero Blanco (notable pensador antimasónico, "mártir" de la conspiración de clérigos modernistas, y afines, suvbersivos, y de la judeleninista ETA), S.E. el Sr. Secretario Político de S.M. Don Sixto (Don Rafael Grambra Ciudad), los Catedráticos Don Elías de Tejada y Spínola y Don Miguel Ayuso, entre otros grandes pensadores del "Clasicismo Natural" y "Tradicionalismo Católico"; Paracelso, el Barón de Evola, etc. . En Derecho Canónico admira especialmente a Manuel González Téllez y Fray Juán Escobar del Corro; Por supuesto que no se trata de ser pedisecuo de todos y cada uno de ellos, no unánimes en un solo pensamiento ("...in dubiis libertas"). Se distancia intelectual, voluntaria, sentimental y anímicamente de todo aquel demagogo, se presente hipócriamente como "antipopulista" siendo "polulista", o lo haga como antifascista, "centrista", moderado, equilibrado, progresista, moderno, creador y garante de prosperidad, o como lo que quiera, el cuál, sometiéndose a la mentira sectaria, propagandística y tiránica, inspirada en cualquiera de las "Revoluciones" de espíritu judío (: la puritana cronwelliana (1648,) la judeomasónica washingtoniana (1775), la judeomasónica perpetrada en y contra Francia en 1789, y las enjudiadas leninista y anarquista), ataque sectariamente o vilipendie a Tradicionalistas, franquistas, Falangistas, Fascistas, Nacionalsocialistas, Rexistas, etc., o se posicione nuclearmente, a menudo con la mayor vileza inmisericorde, y a veces sacrílega, contra mis Camaradas clasicistas ora supervivientes a la Gran Guerra Mundial (1914-1945), ora Caídos en combate o a resultas; se considera y siente parte de la camaradería histórica y básica común con los tradicionalismos europeistas vanguardistas de inspiración cristiana (al menos parcial), y con sus sujetos, aliados de armas contra la Revolución (jacobina, socialista, comunista, anarquista).
Esta entrada fue publicada en DERECHO CANONICO, JUS CANONICUM. Guarda el enlace permanente.

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s